Heliand [Provided courtesy of James Marchand, University of Illinois at Urbana Champaign, 24 December 1992] Praefatio in librum antiquum lingua Saxonica conscriptum Cum plurimas Reipublicae utilitates Ludouuicus piissimus Augustus summo atquepraeclaro ingenio prudenter statuere atque ordinare contendat, maxime tamen quodad sacrosanctam religionem aeternamque animarum salubritatem attinet, studiosusac devotus esse comprobatur hoc quotidie solicite tractans, ut populum sibi a Deosubiectum sapienter instruendo ad potiora atque excellentiora semper accendat, etnociva quaeque atque superstitiosa comprimendo compescat. In talibus ergo studiis suus iugiter benevolus versatur animus, talibus delectamentis pascitur, ut meliora semper augendo multiplicet et deteriora vetando extinguat. Verum sicut in aliis innumerabilibus infirmioribusque rebus, eius comprobari potest affectus, ita quoque in hoc magno opusculo sua non mediocriter commendatur benevolentia. Nam cum divinorum librorum solummodo literati atque eruditi prius notitiam haberent, eius studio atque imperii tempore, sed Dei omnipotentia atque inchoancia mirabiliter actum est nuper, ut cunctus populus suae ditioni subditus, Theudisca loquens lingua, eiusdem divinae lectionis nihilominus notionem acceperit. Praecepit namque cuidam viro de gente Saxonum, qui apud suosnon ignobilis vates habebatur, ut vetus ac novum Testamentum in Germanicam linguam poetice transferre studeret, quatenus non solum literatis, verum etiam illiteratis, sacra divinorum praeceptorum lectio panderetur. Qui iussis Imperialibus libenter obtemperans nimirum eo facilius, quo desuper admonitus est prius, ad tam difficile tanque arduum se statim contulit opus, potius tamen confidens de adiutorio obtemperantiae, quam de suae ingenio parvitatis. Igitur a mundi creatione initium capiens, iuxta historiae veritatem quaeque excellentiora summatim decerpens, interdum quaedam ubi commodum duxit, mystico sensu depingens, ad finem totius veteris ac novi Testamenti interpretando more poetico satis faceta e|oquentia perduxit. Quod opus tam lucide tamque eleganter iuxta idioma illius linguae composuit, ut audientibus ac intelligentibus non minimam sui decoris dulcedinem praestet. Iuxta morem vero illius poematis omne opus per vitteas distinxit, quas nos lectiones vel sententias possumus appellare. Ferunt eundem Vatem dum adhuc artis huius penitus esset ignarus, in somnis esse admonitum, ut Sacrae legis praecepta ad cantilenam propriae linguae congrua modulatione coaptaret. Quam sed Dei omnipotentia atque inchoancia mirabiliter actum est nuper, ut cunctus populus suae ditioni subditus, Theudisca loquens lingua, eiusdem divinae lectionis nihilominus notionem acceperit. Praecepit namque cuidam viro de gente Saxonum, qui apud suos non ignobilis vates habebatur, ut vetus ac novum Testamentum in Germanicam linguam poetice transferre studeret, quatenus non solum literatis, inquirentis quadam dulcedinis suavitate demulceat. Ut uero studiosi lectoris intentio facilius quaeque ut gesta sunt possit invenire, singulis sententiis, iuxta quod ratio huius operis postularat, capitula annotata sunt. Versus de poeta et interprete huius codicis Fortunam studiumque viri laetosque labores, carmine privatam delectat promere vitam, qui dudum impresso terram vertebat aratro, intentus modico et victum quaerebat in agro, 5 contentus casula fuerat, cui culmea tecta, postesque acclives; sonipes sua limina nunquam obtrivit, tantum armentis sua cura studebat o felix nimium proprio qui vivere censu praevaluit fomitemque ardentem extinguere dirae 1O invidiae, pacemque animi gestare quietam. gloria non illum, non alta palatia regum, divitiae mundi, non dira cupido movebat. invidiosus erat nulli nec invidus ulli. securus latam scindebat vomere terram 15 spemque suam in modico totam statuebat agello. cum sol per quadrum coepisset spargere mundum luce sua radios, atris cedentibus umbris, egerat exiguo paucos menando iuvencos depellens tecto vasti per pascua saltus. 20 laetus et attonitus larga pascebat in herba, cumque fatigatus patulo sub tegmine, fessa convictus somno tradidisset membra quieto, mox divina polo resonans vox labitur alto, "o quid agis Vates, cur cantus tempora perdis? 25 incipe divinas recitare ex ordine leges, transferre in propriam clarissima dogmata linguam." nec mora post tanti fuerat miracula dicti. qui prius agricola, mox et fuit ille poeta: tunc cantus nimio Vates perfusus amore, 30 metrica post docta dictavit carmina lingua. coeperat a prima nascentis origine mundi, quinque relabentis percurrens tempora secli, venit ad adventum Christi, qui sanguine mundum faucibus eripuit tetri miseratus Averni.